| 1 | In principio creavit Deus cælum et terram. |
| 2 | Terra autem erat inanis et vacua, et tenebræ erant super faciem abyssi : et spiritus Dei ferebatur super aquas. |
| 3 | Dixitque Deus : Fiat lux. Et facta est lux. |
| 4 | Et vidit Deus lucem quod esset bona : et divisit lucem a tenebris. |
| 5 | Appellavitque lucem Diem, et tenebras Noctem : factumque est vespere et mane, dies unus. |
| 6 | Dixit quoque Deus : Fiat firmamentum in medio aquarum : et dividat aquas ab aquis. |
| 7 | Et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas, quæ erant sub firmamento, ab his, quæ erant super firmamentum. Et factum est ita. |
| 8 | Vocavitque Deus firmamentum, Cælum : et factum est vespere et mane, dies secundus. |
| 9 | Dixit vero Deus : Congregentur aquæ, quæ sub cælo sunt, in locum unum : et appareat arida. Et factum est ita. |
| 10 | Et vocavit Deus aridam Terram, congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum. |
| 11 | Et ait : Germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum, cujus semen in semetipso sit super terram. Et factum est ita. |
| 12 | Et protulit terra herbam virentem, et facientem semen juxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum. |
| 13 | Et factum est vespere et mane, dies tertius. |
| 14 | Dixit autem Deus : Fiant luminaria in firmamento cæli, et dividant diem ac noctem, et sint in signa et tempora, et dies et annos : |
| 15 | ut luceant in firmamento cæli, et illuminent terram. Et factum est ita. |
| 16 | Fecitque Deus duo luminaria magna : luminare majus, ut præesset diei : et luminare minus, ut præesset nocti : et stellas. |
| 17 | Et posuit eas in firmamento cæli, ut lucerent super terram, |
| 18 | et præessent diei ac nocti, et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum. |
| 19 | Et factum est vespere et mane, dies quartus. |
| 20 | Dixit etiam Deus : Producant aquæ reptile animæ viventis, et volatile super terram sub firmamento cæli. |
| 21 | Creavitque Deus cete grandia, et omnem animam viventem atque motabilem, quam produxerant aquæ in species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum. |
| 22 | Benedixitque eis, dicens : Crescite, et multiplicamini, et replete aquas maris : avesque multiplicentur super terram. |
| 23 | Et factum est vespere et mane, dies quintus. |
| 24 | Dixit quoque Deus : Producat terra animam viventem in genere suo, jumenta, et reptilia, et bestias terræ secundum species suas. Factumque est ita. |
| 25 | Et fecit Deus bestias terræ juxta species suas, et jumenta, et omne reptile terræ in genere suo. Et vidit Deus quod esset bonum, |
| 26 | et ait : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram : et præsit piscibus maris, et volatilibus cæli, et bestiis, universæque terræ, omnique reptili, quod movetur in terra. |
| 27 | Et creavit Deus hominem ad imaginem suam : ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos. |
| 28 | Benedixitque illis Deus, et ait : Crescite et multiplicamini, et replete terram, et subjicite eam, et dominamini piscibus maris, et volatilibus cæli, et universis animantibus, quæ moventur super terram. |
| 29 | Dixitque Deus : Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, et universa ligna quæ habent in semetipsis sementem generis sui, ut sint vobis in escam : |
| 30 | et cunctis animantibus terræ, omnique volucri cæli, et universis quæ moventur in terra, et in quibus est anima vivens, ut habeant ad vescendum. Et factum est ita. |
| 31 | Viditque Deus cuncta quæ fecerat, et erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus. |