Proverbios capítulo 21

Versión de la Biblia
Libro
Capítulo
1
Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini :
quocumque voluerit, inclinabit illud.
2Omnis via viri recta sibi videtur :
appendit autem corda Dominus.
3Facere misericordiam et judicium
magis placet Domino quam victimæ.
4Exaltatio oculorum est dilatatio cordis ;
lucerna impiorum peccatum.
5Cogitationes robusti semper in abundantia ;
omnis autem piger semper in egestate est.
6
Qui congregat thesauros lingua mendacii vanus et excors est,
et impingetur ad laqueos mortis.
7Rapinæ impiorum detrahent eos,
quia noluerunt facere judicium.
8Perversa via viri aliena est ;
qui autem mundus est, rectum opus ejus.
9Melius est sedere in angulo domatis,
quam cum muliere litigiosa, et in domo communi.
10Anima impii desiderat malum :
non miserebitur proximo suo.
11Mulctato pestilente, sapientior erit parvulus,
et si sectetur sapientem, sumet scientiam.
12Excogitat justus de domo impii,
ut detrahat impios a malo.
13
Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis,
et ipse clamabit, et non exaudietur.
14Munus absconditum extinguit iras,
et donum in sinu indignationem maximam.
[com]
15Gaudium justo est facere judicium,
et pavor operantibus iniquitatem.
16Vir qui erraverit a via doctrinæ
in cœtu gigantum commorabitur.
17Qui diligit epulas in egestate erit ;
qui amat vinum et pinguia non ditabitur.
18Pro justo datur impius,
et pro rectis iniquus.
19Melius est habitare in terra deserta
quam cum muliere rixosa et iracunda.
20Thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculo justi :
et imprudens homo dissipabit illud.
21Qui sequitur justitiam et misericordiam
inveniet vitam, justitiam, et gloriam.
22Civitatem fortium ascendit sapiens,
et destruxit robur fiduciæ ejus.
23Qui custodit os suum et linguam suam
custodit ab angustiis animam suam.
24Superbus et arrogans vocatur indoctus,
qui in ira operatur superbiam.
25Desideria occidunt pigrum :
noluerunt enim quidquam manus ejus operari.
26Tota die concupiscit et desiderat ;
qui autem justus est, tribuet, et non cessabit.
27Hostiæ impiorum abominabiles,
quia offeruntur ex scelere.
28Testis mendax peribit ;
vir obediens loquetur victoriam.
29Vir impius procaciter obfirmat vultum suum ;
qui autem rectus est corrigit viam suam.
30Non est sapientia, non est prudentia,
non est consilium contra Dominum.
31Equus paratur ad diem belli ;
Dominus autem salutem tribuit.