1 | Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens : |
2 | Dicite filiis Israël : Hæc sunt animalia quæ comedere debetis de cunctis animantibus terræ : |
3 | omne quod habet divisam ungulam, et ruminat in pecoribus, comedetis. |
4 | Quidquid autem ruminat quidem, et habet ungulam, sed non dividit eam, sicut camelus et cetera, non comedetis illud, et inter immunda reputabitis. |
5 | Chœrogryllus qui ruminat, ungulamque non dividit, immundus est. |
6 | Lepus quoque : nam et ipse ruminat, sed ungulam non dividit. |
7 | Et sus : qui cum ungulam dividat, non ruminat. |
8 | Horum carnibus non vescemini, nec cadavera contingetis, quia immunda sunt vobis.
|
9 | Hæc sunt quæ gignuntur in aquis, et vesci licitum est : omne quod habet pinnulas et squamas, tam in mari quam in fluminibus et stagnis, comedetis. |
10 | Quidquid autem pinnulas et squamas non habet, eorum quæ in aquis moventur et vivunt, abominabile vobis, |
11 | execrandumque erit : carnes eorum non comedetis, et morticina vitabitis. |
12 | Cuncta quæ non habent pinnulas et squamas in aquis, polluta erunt.
|
13 | Hæc sunt quæ de avibus comedere non debetis, et vitanda sunt vobis : aquilam, et gryphem, et haliæetum, |
14 | et milvum ac vulturem juxta genus suum, |
15 | et omne corvini generis in similitudinem suam, |
16 | struthionem, et noctuam, et larum, et accipitrem juxta genus suum : |
17 | bubonem, et mergulum, et ibin, |
18 | et cygnum, et onocrotalum, et porphyrionem, |
19 | herodionem, et charadrion juxta genus suum, upupam quoque, et vespertilionem.
|
20 | Omne de volucribus quod graditur super quatuor pedes, abominabile erit vobis. |
21 | Quidquid autem ambulat quidem super quatuor pedes, sed habet longiora retro crura, per quæ salit super terram, |
22 | comedere debetis, ut est bruchus in genere suo, et attacus atque ophiomachus, ac locusta, singula juxta genus suum. |
23 | Quidquid autem ex volucribus quatuor tantum habet pedes, execrabile erit vobis : |
24 | et quicumque morticina eorum tetigerit, polluetur, et erit immundus usque ad vesperum : |
25 | et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad occasum solis. |
26 | Omne animal quod habet quidem ungulam, sed non dividit eam, nec ruminat, immundum erit : et qui tetigerit illud, contaminabitur. |
27 | Quod ambulat super manus ex cunctis animantibus, quæ incedunt quadrupedia, immundum erit : qui tetigerit morticina eorum, polluetur usque ad vesperum. |
28 | Et qui portaverit hujuscemodi cadavera, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum : quia omnia hæc immunda sunt vobis. |
29 | Hæc quoque inter polluta reputabuntur de his quæ moventur in terra, mustela et mus et crocodilus, singula juxta genus suum, |
30 | mygale, et chamæleon, et stellio, et lacerta, et talpa.
|
31 | Omnia hæc immunda sunt. Qui tetigerit morticina eorum, immundus erit usque ad vesperum : |
32 | et super quod ceciderit quidquam de morticinis eorum, polluetur, tam vas ligneum et vestimentum, quam pelles et cilicia : et in quocumque fit opus, tingentur aqua, et polluta erunt usque ad vesperum, et sic postea mundabuntur. |
33 | Vas autem fictile, in quod horum quidquam intro ceciderit, polluetur, et idcirco frangendum est. |
34 | Omnis cibus, quem comedetis, si fusa fuerit super eum aqua, immundus erit : et omne liquens quod bibitur de universo vase, immundum erit. |
35 | Et quidquid de morticinis hujuscemodi ceciderit super illud, immundum erit : sive clibani, sive chytropodes, destruentur, et immundi erunt. |
36 | Fontes vero et cisternæ, et omnis aquarum congregatio munda erit. Qui morticinum eorum tetigerit, polluetur. |
37 | Si ceciderit super sementem, non polluet eam. |
38 | Si autem quispiam aqua sementem perfuderit, et postea morticinis tacta fuerit, illico polluetur. |
39 | Si mortuum fuerit animal, quod licet vobis comedere, qui cadaver ejus tetigerit, immundus erit usque ad vesperum : |
40 | et qui comederit ex eo quippiam, sive portaverit, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum. |
41 | Omne quod reptat super terram, abominabile erit, nec assumetur in cibum. |
42 | Quidquid super pectus quadrupes graditur, et multos habet pedes, sive per humum trahitur, non comedetis, quia abominabile est. |
43 | Nolite contaminare animas vestras, nec tangatis quidquam eorum, ne immundi sitis. |
44 | Ego enim sum Dominus Deus vester : sancti estote, quia ego sanctus sum. Ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram. |
45 | Ego enim sum Dominus, qui eduxi vos de terra Ægypti, ut essem vobis in Deum. Sancti eritis, quia ego sanctus sum. |
46 | Ista est lex animantium ac volucrum, et omnis animæ viventis, quæ movetur in aqua, et reptat in terra, |
47 | ut differentias noveritis mundi et immundi, et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis. |