| 1 | Tunc accesserunt ad eum ab Jerosolymis scribæ et pharisæi, dicentes : |
| 2 | Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum ? non enim lavant manus suas cum panem manducant. |
| 3 | Ipse autem respondens ait illis : Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram ? Nam Deus dixit : |
| 4 | Honora patrem, et matrem : et, Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur. |
| 5 | Vos autem dicitis : Quicumque dixerit patri, vel matri : Munus, quodcumque est ex me, tibi proderit : |
| 6 | et non honorificabit patrem suum, aut matrem suam : et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram. |
| 7 | Hypocritæ, bene prophetavit de vobis Isaias, dicens : |
| 8 | Populus hic labiis me honorat : cor autem eorum longe est a me.
|
| 9 | Sine causa autem colunt me, docentes doctrinas et mandata hominum.
|
| 10 | Et convocatis ad se turbis, dixit eis : Audite, et intelligite. |
| 11 | Non quod intrat in os, coinquinat hominem : sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem. |
| 12 | Tunc accedentes discipuli ejus, dixerunt ei : Scis quia pharisæi audito verbo hoc, scandalizati sunt ? |
| 13 | At ille respondens ait : Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus cælestis, eradicabitur. |
| 14 | Sinite illos : cæci sunt, et duces cæcorum ; cæcus autem si cæco ducatum præstet, ambo in foveam cadunt. |
| 15 | Respondens autem Petrus dixit ei : Edissere nobis parabolam istam. |
| 16 | At ille dixit : Adhuc et vos sine intellectu estis ? |
| 17 | Non intelligitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur ? |
| 18 | Quæ autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem : |
| 19 | de corde enim exeunt cogitationes malæ, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiæ : |
| 20 | hæc sunt, quæ coinquinant hominem. Non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem.
|
| 21 | Et egressus inde Jesus secessit in partes Tyri et Sidonis. |
| 22 | Et ecce mulier chananæa a finibus illis egressa clamavit, dicens ei : Miserere mei, Domine fili David : filia mea male a dæmonio vexatur. |
| 23 | Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli ejus rogabant eum dicentes : Dimitte eam : quia clamat post nos. |
| 24 | Ipse autem respondens ait : Non sum missus nisi ad oves, quæ perierunt domus Israël. |
| 25 | At illa venit, et adoravit eum, dicens : Domine, adjuva me. |
| 26 | Qui respondens ait : Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. |
| 27 | At illa dixit : Etiam Domine : nam et catelli edunt de micis quæ cadunt de mensa dominorum suorum. |
| 28 | Tunc respondens Jesus, ait illi : O mulier, magna est fides tua : fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia ejus ex illa hora.
|
| 29 | Et cum transisset inde Jesus, venit secus mare Galilææ : et ascendens in montem, sedebat ibi. |
| 30 | Et accesserunt ad eum turbæ multæ, habentes secum mutos, cæcos, claudos, debiles, et alios multos : et projecerunt eos ad pedes ejus, et curavit eos, |
| 31 | ita ut turbæ mirarentur, videntes mutos loquentes, claudos ambulantes, cæcos videntes : et magnificabant Deum Israël. |
| 32 | Jesus autem, convocatis discipulis suis, dixit : Misereor turbæ, quia triduo jam perseverant mecum, et non habent quod manducent : et dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in via. |
| 33 | Et dicunt ei discipuli : Unde ergo nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam ? |
| 34 | Et ait illis Jesus : Quot habetis panes ? At illi dixerunt : Septem, et paucos pisciculos. |
| 35 | Et præcepit turbæ ut discumberent super terram. |
| 36 | Et accipiens septem panes, et pisces, et gratias agens, fregit, et dedit discipulis suis, et discipuli dederunt populo. |
| 37 | Et comederunt omnes, et saturati sunt. Et quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas. |
| 38 | Erant autem qui manducaverunt quatuor millia hominum, extra parvulos et mulieres. |
| 39 | Et, dimissa turba, ascendit in naviculam : et venit in fines Magedan. |