1 | Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem ejus, et ducit illos in montem excelsum seorsum : |
2 | et transfiguratus est ante eos. Et resplenduit facies ejus sicut sol : vestimenta autem ejus facta sunt alba sicut nix. |
3 | Et ecce apparuerunt illis Moyses et Elias cum eo loquentes. |
4 | Respondens autem Petrus, dixit ad Jesum : Domine, bonum est nos hic esse : si vis, faciamus tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eliæ unum. |
5 | Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Et ecce vox de nube, dicens : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui : ipsum audite. |
6 | Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam, et timuerunt valde. |
7 | Et accessit Jesus, et tetigit eos : dixitque eis : Surgite, et nolite timere. |
8 | Levantes autem oculos suos, neminem viderunt, nisi solum Jesum. |
9 | Et descendentibus illis de monte, præcepit eis Jesus, dicens : Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat. |
10 | Et interrogaverunt eum discipuli, dicentes : Quid ergo scribæ dicunt, quod Eliam oporteat primum venire ? |
11 | At ille respondens, ait eis : Elias quidem venturus est, et restituet omnia. |
12 | Dico autem vobis, quia Elias jam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo quæcumque voluerunt. Sic et Filius hominis passurus est ab eis. |
13 | Tunc intellexerunt discipuli, quia de Joanne Baptista dixisset eis.
|
14 | Et cum venisset ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum, dicens : Domine, miserere filio meo, quia lunaticus est, et male patitur : nam sæpe cadit in ignem, et crebro in aquam. |
15 | Et obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum. |
16 | Respondens autem Jesus, ait : O generatio incredula, et perversa, quousque ero vobiscum ? usquequo patiar vos ? Afferte huc illum ad me. |
17 | Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo dæmonium, et curatus est puer ex illa hora. |
18 | Tunc accesserunt discipuli ad Jesum secreto, et dixerunt : Quare nos non potuimus ejicere illum ? |
19 | Dixit illis Jesus : Propter incredulitatem vestram. Amen quippe dico vobis, si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic : Transi hinc illuc, et transibit, et nihil impossibile erit vobis. |
20 | Hoc autem genus non ejicitur nisi per orationem et jejunium.
|
21 | Conversantibus autem eis in Galilæa, dixit illis Jesus : Filius hominis tradendus est in manus hominum : |
22 | et occident eum, et tertia die resurget. Et contristati sunt vehementer.
|
23 | Et cum venissent Capharnaum, accesserunt qui didrachma accipiebant ad Petrum, et dixerunt ei : Magister vester non solvit didrachma ? |
24 | Ait : Etiam. Et cum intrasset in domum, prævenit eum Jesus, dicens : Quid tibi videtur Simon ? reges terræ a quibus accipiunt tributum vel censum ? a filiis suis, an ab alienis ? |
25 | Et ille dixit : Ab alienis. Dixit illi Jesus : Ergo liberi sunt filii. |
26 | Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum : et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle : et aperto ore ejus, invenies staterem : illum sumens, da eis pro me et te. |