| 1 | Simile est regnum cælorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam. |
| 2 | Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam. |
| 3 | Et egressus circa horam tertiam, vidit alios stantes in foro otiosos, |
| 4 | et dixit illis : Ite et vos in vineam meam, et quod justum fuerit dabo vobis. |
| 5 | Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam : et fecit similiter. |
| 6 | Circa undecimam vero exiit, et invenit alios stantes, et dicit illis : Quid hic statis tota die otiosi ? |
| 7 | Dicunt ei : Quia nemo nos conduxit. Dicit illis : Ite et vos in vineam meam. |
| 8 | Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineæ procuratori suo : Voca operarios, et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos. |
| 9 | Cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios. |
| 10 | Venientes autem et primi, arbitrati sunt quod plus essent accepturi : acceperunt autem et ipsi singulos denarios. |
| 11 | Et accipientes murmurabant adversus patremfamilias, |
| 12 | dicentes : Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei, et æstus. |
| 13 | At ille respondens uni eorum, dixit : Amice, non facio tibi injuriam : nonne ex denario convenisti mecum ? |
| 14 | Tolle quod tuum est, et vade : volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi. |
| 15 | Aut non licet mihi quod volo, facere ? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum ? |
| 16 | Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.
|
| 17 | Et ascendens Jesus Jerosolymam, assumpsit duodecim discipulos secreto, et ait illis : |
| 18 | Ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et condemnabunt eum morte, |
| 19 | et tradent eum gentibus ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum, et tertia die resurget.
|
| 20 | Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedæi cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo. |
| 21 | Qui dixit ei : Quid vis ? Ait illi : Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo. |
| 22 | Respondens autem Jesus, dixit : Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum ? Dicunt ei : Possumus. |
| 23 | Ait illis : Calicem quidem meum bibetis : sedere autem ad dexteram meam vel sinistram non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo. |
| 24 | Et audientes decem, indignati sunt de duobus fratribus. |
| 25 | Jesus autem vocavit eos ad se, et ait : Scitis quia principes gentium dominantur eorum : et qui majores sunt, potestatem exercent in eos. |
| 26 | Non ita erit inter vos : sed quicumque voluerit inter vos major fieri, sit vester minister : |
| 27 | et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus. |
| 28 | Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis.
|
| 29 | Et egredientibus illis ab Jericho, secuta est eum turba multa, |
| 30 | et ecce duo cæci sedentes secus viam audierunt quia Jesus transiret : et clamaverunt, dicentes : Domine, miserere nostri, fili David. |
| 31 | Turba autem increpabat eos ut tacerent. At illi magis clamabant, dicentes : Domine, miserere nostri, fili David. |
| 32 | Et stetit Jesus, et vocavit eos, et ait : Quid vultis ut faciam vobis ? |
| 33 | Dicunt illi : Domine, ut aperiantur oculi nostri. |
| 34 | Misertus autem eorum Jesus, tetigit oculos eorum. Et confestim viderunt, et secuti sunt eum. |