| 1 | Et inde exsurgens venit in fines Judææ ultra Jordanem : et conveniunt iterum turbæ ad eum : et sicut consueverat, iterum docebat illos. |
| 2 | Et accedentes pharisæi interrogabant eum : Si licet viro uxorem dimittere : tentantes eum. |
| 3 | At ille respondens, dixit eis : Quid vobis præcepit Moyses ? |
| 4 | Qui dixerunt : Moyses permisit libellum repudii scribere, et dimittere. |
| 5 | Quibus respondens Jesus, ait : Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis præceptum istud : |
| 6 | ab initio autem creaturæ masculum et feminam fecit eos Deus. |
| 7 | Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem, et adhærebit ad uxorem suam : |
| 8 | et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo, sed una caro. |
| 9 | Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet. |
| 10 | Et in domo iterum discipuli ejus de eodem interrogaverunt eum. |
| 11 | Et ait illis : Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit super eam. |
| 12 | Et si uxor dimiserit virum suum, et alii nupserit, mœchatur.
|
| 13 | Et offerebant illi parvulos ut tangeret illos. Discipuli autem comminabantur offerentibus. |
| 14 | Quos cum videret Jesus, indigne tulit, et ait illis : Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos : talium enim est regnum Dei. |
| 15 | Amen dico vobis : Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud. |
| 16 | Et complexans eos, et imponens manus super illos, benedicebat eos.
|
| 17 | Et cum egressus esset in viam, procurrens quidam genu flexo ante eum, rogabat eum : Magister bone, quid faciam ut vitam æternam percipiam ? |
| 18 | Jesus autem dixit ei : Quid me dicis bonum ? nemo bonus, nisi unus Deus. |
| 19 | Præcepta nosti : ne adulteres, ne occidas, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudem feceris, honora patrem tuum et matrem. |
| 20 | At ille respondens, ait illi : Magister, hæc omnia observavi a juventute mea. |
| 21 | Jesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei : Unum tibi deest : vade, quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo : et veni, sequere me. |
| 22 | Qui contristatus in verbo, abiit mœrens : erat enim habens multas possessiones. |
| 23 | Et circumspiciens Jesus, ait discipulis suis : Quam difficile qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt ! |
| 24 | Discipuli autem obstupescebant in verbis ejus. At Jesus rursus respondens ait illis : Filioli, quam difficile est, confidentes in pecuniis, in regnum Dei introire ! |
| 25 | Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei. |
| 26 | Qui magis admirabantur, dicentes ad semetipsos : Et quis potest salvus fieri ? |
| 27 | Et intuens illos Jesus, ait : Apud homines impossibile est, sed non apud Deum : omnia enim possibilia sunt apud Deum.
|
| 28 | Et cœpit ei Petrus dicere : Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te. |
| 29 | Respondens Jesus, ait : Amen dico vobis : Nemo est qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros propter me et propter Evangelium, |
| 30 | qui non accipiat centies tantum, nunc in tempore hoc : domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros, cum persecutionibus, et in sæculo futuro vitam æternam. |
| 31 | Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.
|
| 32 | Erant autem in via ascendentes Jerosolymam : et præcedebat illos Jesus, et stupebant : et sequentes timebant. Et assumens iterum duodecim, cœpit illis dicere quæ essent ei eventura. |
| 33 | Quia ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et senioribus, et damnabunt eum morte, et tradent eum gentibus : |
| 34 | et illudent ei, et conspuent eum, et flagellabunt eum, et interficient eum : et tertia die resurget.
|
| 35 | Et accedunt ad eum Jacobus et Joannes filii Zebedæi, dicentes : Magister, volumus ut quodcumque petierimus, facias nobis. |
| 36 | At ille dixit eis : Quid vultis ut faciam vobis ? |
| 37 | Et dixerunt : Da nobis ut unus ad dexteram tuam, et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua. |
| 38 | Jesus autem ait eis : Nescitis quid petatis : potestis bibere calicem, quem ego bibo, aut baptismo, quo ego baptizor, baptizari ? |
| 39 | At illi dixerunt ei : Possumus. Jesus autem ait eis : Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis ; et baptismo, quo ego baptizor, baptizabimini : |
| 40 | sedere autem ad dexteram meam, vel ad sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est. |
| 41 | Et audientes decem, cœperunt indignari de Jacobo et Joanne. |
| 42 | Jesus autem vocans eos, ait illis : Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis : et principes eorum potestatem habent ipsorum. |
| 43 | Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri major, erit vester minister : |
| 44 | et quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus. |
| 45 | Nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et daret animam suam redemptionem pro multis.
|
| 46 | Et veniunt Jericho : et proficiscente eo de Jericho, et discipulis ejus, et plurima multitudine, filius Timæi Bartimæus cæcus, sedebat juxta viam mendicans. |
| 47 | Qui cum audisset quia Jesus Nazarenus est, cœpit clamare, et dicere : Jesu fili David, miserere mei. |
| 48 | Et comminabantur ei multi ut taceret. At ille multo magis clamabat : Fili David, miserere mei. |
| 49 | Et stans Jesus præcepit illum vocari. Et vocant cæcum, dicentes ei : Animæquior esto : surge, vocat te. |
| 50 | Qui projecto vestimento suo exiliens, venit ad eum. |
| 51 | Et respondens Jesus dixit illi : Quid tibi vis faciam ? Cæcus autem dixit ei : Rabboni, ut videam. |
| 52 | Jesus autem ait illi : Vade, fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit, et sequebatur eum in via. |