1 | Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ducit illos in montem excelsum seorsum solos, et transfiguratus est coram ipsis. |
2 | Et vestimenta ejus facta sunt splendentia, et candida nimis velut nix, qualia fullo non potest super terram candida facere. |
3 | Et apparuit illis Elias cum Moyse : et erant loquentes cum Jesu. |
4 | Et respondens Petrus, ait Jesu : Rabbi, bonum est nos hic esse : et faciamus tria tabernacula, tibi unum, et Moysi unum, et Eliæ unum. |
5 | Non enim sciebat quid diceret : erant enim timore exterriti. |
6 | Et facta est nubes obumbrans eos : et venit vox de nube, dicens : Hic est Filius meus carissimus : audite illum. |
7 | Et statim circumspicientes, neminem amplius viderunt, nisi Jesum tantum secum. |
8 | Et descendentibus illis de monte, præcepit illis ne cuiquam quæ vidissent, narrarent : nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit. |
9 | Et verbum continuerunt apud se : conquirentes quid esset, cum a mortuis resurrexerit. |
10 | Et interrogabant eum, dicentes : Quid ergo dicunt pharisæi et scribæ, quia Eliam oportet venire primum ? |
11 | Qui respondens, ait illis : Elias cum venerit primo, restituet omnia : et quomodo scriptum est in Filium hominis, ut multa patiatur et contemnatur. |
12 | Sed dico vobis quia et Elias venit (et fecerunt illi quæcumque voluerunt) sicut scriptum est de eo.
|
13 | Et veniens ad discipulos suos, vidit turbam magnam circa eos, et scribas conquirentes cum illis. |
14 | Et confestim omnis populus videns Jesum, stupefactus est, et expaverunt, et accurrentes salutabant eum. |
15 | Et interrogavit eos : Quid inter vos conquiritis ? |
16 | Et respondens unus de turba, dixit : Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum : |
17 | qui ubicumque eum apprehenderit, allidit illum, et spumat, et stridet dentibus, et arescit : et dixi discipulis tuis ut ejicerent illum, et non potuerunt. |
18 | Qui respondens eis, dixit : O generatio incredula, quamdiu apud vos ero ? quamdiu vos patiar ? afferte illum ad me. |
19 | Et attulerunt eum. Et cum vidisset eum, statim spiritus conturbavit illum : et elisus in terram, volutabatur spumans. |
20 | Et interrogavit patrem ejus : Quantum temporis est ex quo ei hoc accidit ? At ille ait : Ab infantia : |
21 | et frequenter eum in ignem, et in aquas misit ut eum perderet : sed si quid potes, adjuva nos, misertus nostri. |
22 | Jesus autem ait illi : Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti. |
23 | Et continuo exclamans pater pueri, cum lacrimis aiebat : Credo, Domine ; adjuva incredulitatem meam. |
24 | Et cum videret Jesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo, dicens illi : Surde et mute spiritus, ego præcipio tibi, exi ab eo : et amplius ne introëas in eum. |
25 | Et exclamans, et multum discerpens eum, exiit ab eo, et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent : Quia mortuus est. |
26 | Jesus autem tenens manum ejus elevavit eum, et surrexit. |
27 | Et cum introisset in domum, discipuli ejus secreto interrogabant eum : Quare nos non potuimus ejicere eum ? |
28 | Et dixit illis : Hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione et jejunio. |
29 | Et inde profecti prætergrediebantur Galilæam : nec volebat quemquam scire.
|
30 | Docebat autem discipulos suos, et dicebat illis : Quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum, et occident eum, et occisus tertia die resurget. |
31 | At illi ignorabant verbum : et timebant interrogare eum.
|
32 | Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi essent, interrogabat eos : Quid in via tractabatis ? |
33 | At illi tacebant : siquidem in via inter se disputaverunt : quis eorum major esset. |
34 | Et residens vocavit duodecim, et ait illis : Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus, et omnium minister. |
35 | Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum : quem cum complexus esset, ait illis : |
36 | Quisquis unum ex hujusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit : et quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui misit me.
|
37 | Respondit illi Joannes, dicens : Magister, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem dæmonia, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum. |
38 | Jesus autem ait : Nolite prohibere eum : nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo, et possit cito male loqui de me : |
39 | qui enim non est adversum vos, pro vobis est. |
40 | Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquæ in nomine meo, quia Christi estis : amen dico vobis, non perdet mercedem suam.
|
41 | Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me : bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo ejus, et in mare mitteretur. |
42 | Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam : bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inextinguibilem, |
43 | ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur. |
44 | Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum : bonum est tibi claudum introire in vitam æternam, quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis, |
45 | ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur. |
46 | Quod si oculus tuus scandalizat te, ejice eum : bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis, |
47 | ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur. |
48 | Omnis enim igne salietur, et omnis victima sale salietur. |
49 | Bonum est sal : quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis ? Habete in vobis sal, et pacem habete inter vos. |