| 1 | Convocatis autem duodecim Apostolis, dedit illis virtutem et potestatem super omnia dæmonia, et ut languores curarent. |
| 2 | Et misit illos prædicare regnum Dei, et sanare infirmos. |
| 3 | Et ait ad illos : Nihil tuleritis in via, neque virgam, neque peram, neque panem, neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis. |
| 4 | Et in quamcumque domum intraveritis, ibi manete, et inde ne exeatis. |
| 5 | Et quicumque non receperint vos : exeuntes de civitate illa, etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos. |
| 6 | Egressi autem circuibant per castella evangelizantes, et curantes ubique.
|
| 7 | Audivit autem Herodes tetrarcha omnia quæ fiebant ab eo, et hæsitabat eo quod diceretur |
| 8 | a quibusdam : Quia Joannes surrexit a mortuis : a quibusdam vero : Quia Elias apparuit : ab aliis autem : Quia propheta unus de antiquis surrexit. |
| 9 | Et ait Herodes : Joannem ego decollavi : quis est autem iste, de quo ego talia audio ? Et quærebat videre eum.
|
| 10 | Et reversi Apostoli, narraverunt illi quæcumque fecerunt : et assumptis illis secessit seorsum in locum desertum, qui est Bethsaidæ. |
| 11 | Quod cum cognovissent turbæ, secutæ sunt illum : et excepit eos, et loquebatur illis de regno Dei, et eos, qui cura indigebant, sanabat. |
| 12 | Dies autem cœperat declinare, et accedentes duodecim dixerunt illi : Dimitte turbas, ut euntes in castella villasque quæ circa sunt, divertant, et inveniant escas : quia hic in loco deserto sumus. |
| 13 | Ait autem ad illos : Vos date illis manducare. At illi dixerunt : Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces : nisi forte nos eamus, et emamus in omnem hanc turbam escas. |
| 14 | Erant autem fere viri quinque millia. Ait autem ad discipulos suos : Facite illos discumbere per convivia quinquagenos. |
| 15 | Et ita fecerunt : et discumbere fecerunt omnes. |
| 16 | Acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus, respexit in cælum, et benedixit illis : et fregit, et distribuit discipulis suis, ut ponerent ante turbas. |
| 17 | Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et sublatum est quod superfuit illis, fragmentorum cophini duodecim.
|
| 18 | Et factum est cum solus esset orans, erant cum illo et discipuli : et interrogavit illos, dicens : Quem me dicunt esse turbæ ? |
| 19 | At illi responderunt, et dixerunt : Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero quia unus propheta de prioribus surrexit. |
| 20 | Dixit autem illis : Vos autem quem me esse dicitis ? Respondens Simon Petrus, dixit : Christum Dei. |
| 21 | At ille increpans illos, præcepit ne cui dicerent hoc, |
| 22 | dicens : Quia oportet Filium hominis multa pati, et reprobari a senioribus, et principibus sacerdotum, et scribis, et occidi, et tertia die resurgere.
|
| 23 | Dicebat autem ad omnes : Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me. |
| 24 | Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet illam : nam qui perdiderit animam suam propter me, salvam faciet illam. |
| 25 | Quid enim proficit homo, si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat, et detrimentum sui faciat ? |
| 26 | Nam qui me erubuerit, et meos sermones : hunc Filius hominis erubescet cum venerit in majestate sua, et Patris, et sanctorum angelorum. |
| 27 | Dico autem vobis vere : sunt aliqui hic stantes, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei.
|
| 28 | Factum est autem post hæc verba fere dies octo, et assumpsit Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ascendit in montem ut oraret. |
| 29 | Et facta est, dum oraret, species vultus ejus altera : et vestitus ejus albus et refulgens. |
| 30 | Et ecce duo viri loquebantur cum illo. Erant autem Moyses et Elias, |
| 31 | visi in majestate : et dicebant excessum ejus, quem completurus erat in Jerusalem. |
| 32 | Petrus vero, et qui cum illo erant, gravati erant somno. Et evigilantes viderunt majestatem ejus, et duos viros qui stabant cum illo. |
| 33 | Et factum est cum discederent ab illo, ait Petrus ad Jesum : Præceptor, bonum est nos hic esse : et faciamus tria tabernacula, unum tibi, et unum Moysi, et unum Eliæ : nesciens quid diceret. |
| 34 | Hæc autem illo loquente, facta est nubes, et obumbravit eos : et timuerunt, intrantibus illis in nubem. |
| 35 | Et vox facta est de nube, dicens : Hic est Filius meus dilectus, ipsum audite. |
| 36 | Et dum fieret vox, inventus est Jesus solus. Et ipsi tacuerunt, et nemini dixerunt in illis diebus quidquam ex his quæ viderant.
|
| 37 | Factum est autem in sequenti die, descendentibus illis de monte, occurrit illis turba multa. |
| 38 | Et ecce vir de turba exclamavit, dicens : Magister, obsecro te, respice in filium meum quia unicus est mihi : |
| 39 | et ecce spiritus apprehendit eum, et subito clamat, et elidit, et dissipat eum cum spuma, et vix discedit dilanians eum : |
| 40 | et rogavi discipulos tuos ut ejicerent illum, et non potuerunt. |
| 41 | Respondens autem Jesus, dixit : O generatio infidelis, et perversa, usquequo ero apud vos, et patiar vos ? adduc huc filium tuum. |
| 42 | Et cum accederet, elisit illum dæmonium, et dissipavit. |
| 43 | Et increpavit Jesus spiritum immundum, et sanavit puerum, et reddidit illum patri ejus.
|
| 44 | Stupebant autem omnes in magnitudine Dei : omnibusque mirantibus in omnibus quæ faciebat, dixit ad discipulos suos : Ponite vos in cordibus vestris sermones istos : Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum. |
| 45 | At illi ignorabant verbum istud, et erat velatum ante eos ut non sentirent illud : et timebant eum interrogare de hoc verbo.
|
| 46 | Intravit autem cogitatio in eos quis eorum major esset. |
| 47 | At Jesus videns cogitationes cordis illorum, apprehendit puerum, et statuit illum secus se, |
| 48 | et ait illis : Quicumque susceperit puerum istum in nomine meo, me recipit : et quicumque me receperit, recipit eum qui me misit. Nam qui minor est inter vos omnes, hic major est.
|
| 49 | Respondens autem Joannes dixit : Præceptor, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem dæmonia, et prohibuimus eum : quia non sequitur nobiscum. |
| 50 | Et ait ad illum Jesus : Nolite prohibere : qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
|
| 51 | Factum est autem dum complerentur dies assumptionis ejus, et ipse faciem suam firmavit ut iret in Jerusalem. |
| 52 | Et misit nuntios ante conspectum suum : et euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum ut pararent illi. |
| 53 | Et non receperunt eum, quia facies ejus erat euntis in Jerusalem. |
| 54 | Cum vidissent autem discipuli ejus Jacobus et Joannes, dixerunt : Domine, vis dicimus ut ignis descendat de cælo, et consumat illos ? |
| 55 | Et conversus increpavit illos, dicens : Nescitis cujus spiritus estis. |
| 56 | Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare. Et abierunt in aliud castellum.
|
| 57 | Factum est autem : ambulantibus illis in via, dixit quidam ad illum : Sequar te quocumque ieris. |
| 58 | Dixit illi Jesus : Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos : Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. |
| 59 | Ait autem ad alterum : Sequere me : ille autem dixit : Domine, permitte mihi primum ire, et sepelire patrem meum. |
| 60 | Dixitque ei Jesus : Sine ut mortui sepeliant mortuos suos : tu autem vade, et annuntia regnum Dei. |
| 61 | Et ait alter : Sequar te Domine, sed permitte mihi primum renuntiare his quæ domi sunt. |
| 62 | Ait ad illum Jesus : Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei. |