Versión de la Biblia
Libro
Capítulo
| 1 | Psalmus Asaph. Deus stetit in synagoga deorum ; in medio autem deos dijudicat.
|
| 2 | Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis ?
|
| 3 | Judicate egeno et pupillo ; humilem et pauperem justificate.
|
| 4 | Eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate.
|
| 5 | Nescierunt, neque intellexerunt ; in tenebris ambulant : movebuntur omnia fundamenta terræ.
|
| 6 | Ego dixi : Dii estis, et filii Excelsi omnes.
|
| 7 | Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis.
|
| 8 | Surge, Deus, judica terram, quoniam tu hæreditabis in omnibus gentibus. |