1 | Tunc simile erit regnum cælorum decem virginibus : quæ accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponsæ. |
2 | Quinque autem ex eis erant fatuæ, et quinque prudentes : |
3 | sed quinque fatuæ, acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum : |
4 | prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus. |
5 | Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt. |
6 | Media autem nocte clamor factus est : Ecce sponsus venit, exite obviam ei. |
7 | Tunc surrexerunt omnes virgines illæ, et ornaverunt lampades suas. |
8 | Fatuæ autem sapientibus dixerunt : Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostræ extinguuntur. |
9 | Responderunt prudentes, dicentes : Ne forte non sufficiat nobis, et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis. |
10 | Dum autem irent emere, venit sponsus : et quæ paratæ erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua. |
11 | Novissime vero veniunt et reliquæ virgines, dicentes : Domine, domine, aperi nobis. |
12 | At ille respondens, ait : Amen dico vobis, nescio vos. |
13 | Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam.
|
14 | Sicut enim homo peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua. |
15 | Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem : et profectus est statim. |
16 | Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis, et lucratus est alia quinque. |
17 | Similiter et qui duo acceperat, lucratus est alia duo. |
18 | Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terram, et abscondit pecuniam domini sui. |
19 | Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum, et posuit rationem cum eis. |
20 | Et accedens qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta, dicens : Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum. |
21 | Ait illi dominus ejus : Euge serve bone, et fidelis : quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam ; intra in gaudium domini tui. |
22 | Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait : Domine, duo talenta tradidisti mihi, ecce alia duo lucratus sum. |
23 | Ait illi dominus ejus : Euge serve bone, et fidelis : quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam ; intra in gaudium domini tui. |
24 | Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait : Domine, scio quia homo durus es ; metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti : |
25 | et timens abii, et abscondi talentum tuum in terra : ecce habes quod tuum est. |
26 | Respondens autem dominus ejus, dixit ei : Serve male, et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi : |
27 | oportuit ergo te committere pecuniam meam numulariis, et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura. |
28 | Tollite itaque ab eo talentum, et date ei qui habet decem talenta : |
29 | omni enim habenti dabitur, et abundabit : ei autem qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo. |
30 | Et inutilem servum ejicite in tenebras exteriores : illic erit fletus, et stridor dentium.
|
31 | Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suæ : |
32 | et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hædis : |
33 | et statuet oves quidem a dextris suis, hædos autem a sinistris. |
34 | Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt : Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi : |
35 | esurivi enim, et dedistis mihi manducare : sitivi, et dedistis mihi bibere : hospes eram, et collegistis me : |
36 | nudus, et cooperuistis me : infirmus, et visitastis me : in carcere eram, et venistis ad me. |
37 | Tunc respondebunt ei justi, dicentes : Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus te : sitientem, et dedimus tibi potum ? |
38 | quando autem te vidimus hospitem, et collegimus te : aut nudum, et cooperuimus te ? |
39 | aut quando te vidimus infirmum, aut in carcere, et venimus ad te ? |
40 | Et respondens rex, dicet illis : Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis. |
41 | Tunc dicet et his qui a sinistris erunt : Discedite a me maledicti in ignem æternum, qui paratus est diabolo, et angelis ejus : |
42 | esurivi enim, et non dedistis mihi manducare : sitivi, et non dedistis mihi potum : |
43 | hospes eram, et non collegistis me : nudus, et non cooperuistis me : infirmus, et in carcere, et non visitastis me. |
44 | Tunc respondebunt ei et ipsi, dicentes : Domine, quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non ministravimus tibi ? |
45 | Tunc respondebit illis, dicens : Amen dico vobis : Quamdiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi fecistis. |
46 | Et ibunt hi in supplicium æternum : justi autem in vitam æternam. |