| 1 | In diebus autem illis venit Joannes Baptista prædicans in deserto Judææ, |
| 2 | et dicens : Pœnitentiam agite : appropinquavit enim regnum cælorum. |
| 3 | Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem : Vox clamantis in deserto : Parate viam Domini ; rectas facite semitas ejus. |
| 4 | Ipse autem Joannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos : esca autem ejus erat locustæ, et mel silvestre. |
| 5 | Tunc exibat ad eum Jerosolyma, et omnis Judæa, et omnis regio circa Jordanem ; |
| 6 | et baptizabantur ab eo in Jordane, confitentes peccata sua. |
| 7 | Videns autem multos pharisæorum, et sadducæorum, venientes ad baptismum suum, dixit eis : Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira ? |
| 8 | Facite ergo fructum dignum pœnitentiæ. |
| 9 | Et ne velitis dicere intra vos : Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ. |
| 10 | Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. |
| 11 | Ego quidem baptizo vos in aqua in pœnitentiam : qui autem post me venturus est, fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare : ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto, et igni. |
| 12 | Cujus ventilabrum in manu sua : et permundabit aream suam : et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili.
|
| 13 | Tunc venit Jesus a Galilæa in Jordanem ad Joannem, ut baptizaretur ab eo. |
| 14 | Joannes autem prohibebat eum, dicens : Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me ? |
| 15 | Respondens autem Jesus, dixit ei : Sine modo : sic enim decet nos implere omnem justitiam. Tunc dimisit eum. |
| 16 | Baptizatus autem Jesus, confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei cæli : et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se. |
| 17 | Et ecce vox de cælis dicens : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui. |