| 1 | Et conveniunt ad eum pharisæi, et quidam de scribis, venientes ab Jerosolymis. |
| 2 | Et cum vidissent quosdam ex discipulis ejus communibus manibus, id est non lotis, manducare panes, vituperaverunt. |
| 3 | Pharisæi enim, et omnes Judæi, nisi crebro laverint manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum : |
| 4 | et a foro nisi baptizentur, non comedunt : et alia multa sunt, quæ tradita sunt illis servare, baptismata calicum, et urceorum, et æramentorum, et lectorum : |
| 5 | et interrogabant eum pharisæi et scribæ : Quare discipuli tui non ambulant juxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem ? |
| 6 | At ille respondens, dixit eis : Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est : Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me :
|
| 7 | in vanum autem me colunt, docentes doctrinas, et præcepta hominum. |
| 8 | Relinquentes enim mandatum Dei, tenetis traditionem hominum, baptismata urceorum et calicum : et alia similia his facitis multa. |
| 9 | Et dicebat illis : Bene irritum facitis præceptum Dei, ut traditionem vestram servetis. |
| 10 | Moyses enim dixit : Honora patrem tuum, et matrem tuam. Et : Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur. |
| 11 | Vos autem dicitis : Si dixerit homo patri, aut matri, Corban (quod est donum) quodcumque ex me, tibi profuerit : |
| 12 | et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo, aut matri, |
| 13 | rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis : et similia hujusmodi multa facitis.
|
| 14 | Et advocans iterum turbam, dicebat illis : Audite me omnes, et intelligite. |
| 15 | Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare, sed quæ de homine procedunt illa sunt quæ communicant hominem. |
| 16 | Si quis habet aures audiendi, audiat. |
| 17 | Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli ejus parabolam. |
| 18 | Et ait illis : Sic et vos imprudentes estis ? Non intelligitis quia omne extrinsecus introiens in hominem, non potest eum communicare : |
| 19 | quia non intrat in cor ejus, sed in ventrum vadit, et in secessum exit, purgans omnes escas ? |
| 20 | Dicebat autem, quoniam quæ de homine exeunt, illa communicant hominem. |
| 21 | Ab intus enim de corde hominum malæ cogitationes procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia, |
| 22 | furta, avaritiæ, nequitiæ, dolus, impudicitiæ, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia. |
| 23 | Omnia hæc mala ab intus procedunt, et communicant hominem.
|
| 24 | Et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis : et ingressus domum, neminem voluit scire, et non potuit latere. |
| 25 | Mulier enim statim ut audivit de eo, cujus filia habebat spiritum immundum, intravit, et procidit ad pedes ejus. |
| 26 | Erat enim mulier gentilis, Syrophœnissa genere. Et rogabat eum ut dæmonium ejiceret de filia ejus. |
| 27 | Qui dixit illi : Sine prius saturari filios : non est enim bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. |
| 28 | At illa respondit, et dixit illi : Utique Domine, nam et catelli comedunt sub mensa de micis puerorum. |
| 29 | Et ait illi : Propter hunc sermonem vade : exiit dæmonium a filia tua. |
| 30 | Et cum abiisset domum suam, invenit puellam jacentem supra lectum, et dæmonium exiisse.
|
| 31 | Et iterum exiens de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Galilææ inter medios fines Decapoleos. |
| 32 | Et adducunt ei surdum, et mutum, et deprecabantur eum, ut imponat illi manum. |
| 33 | Et apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos suos in auriculas ejus : et exspuens, tetigit linguam ejus : |
| 34 | et suspiciens in cælum, ingemuit, et ait illi : Ephphetha, quod est, Adaperire. |
| 35 | Et statim apertæ sunt aures ejus, et solutum est vinculum linguæ ejus, et loquebatur recte. |
| 36 | Et præcepit illis ne cui dicerent. Quanto autem eis præcipiebat, tanto magis plus prædicabant : |
| 37 | et eo amplius admirabantur, dicentes : Bene omnia fecit : et surdos fecit audire, et mutos loqui. |