| 1 | Factum est autem, cum turbæ irruerent in eum ut audirent verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth. |
| 2 | Et vidit duas naves stantes secus stagnum : piscatores autem descenderant, et lavabant retia. |
| 3 | Ascendens autem in unam navim, quæ erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum. Et sedens docebat de navicula turbas.
|
| 4 | Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem : Duc in altum, et laxate retia vestra in capturam. |
| 5 | Et respondens Simon, dixit illi : Præceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus : in verbo autem tuo laxabo rete. |
| 6 | Et cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam : rumpebatur autem rete eorum. |
| 7 | Et annuerunt sociis, qui erant in alia navi, ut venirent, et adjuvarent eos. Et venerunt, et impleverunt ambas naviculas, ita ut pene mergerentur. |
| 8 | Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad genua Jesu, dicens : Exi a me, quia homo peccator sum, Domine. |
| 9 | Stupor enim circumdederat eum, et omnes qui cum illo erant, in captura piscium, quam ceperant : |
| 10 | similiter autem Jacobum et Joannem, filios Zebedæi, qui erant socii Simonis. Et ait ad Simonem Jesus : Noli timere : ex hoc jam homines eris capiens. |
| 11 | Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt eum.
|
| 12 | Et factum est, cum esset in una civitatum, et ecce vir plenus lepra, et videns Jesum, et procidens in faciem, rogavit eum, dicens : Domine, si vis, potes me mundare. |
| 13 | Et extendens manum, tetigit eum dicens : Volo : mundare. Et confestim lepra discessit ab illo. |
| 14 | Et ipse præcepit illi ut nemini diceret : sed, Vade, ostende te sacerdoti, et offer pro emundatione tua, sicut præcepit Moyses, in testimonium illis. |
| 15 | Perambulabat autem magis sermo de illo : et conveniebant turbæ multæ ut audirent, et curarentur ab infirmitatibus suis. |
| 16 | Ipse autem secedebat in desertum, et orabat.
|
| 17 | Et factum est in una dierum, et ipse sedebat docens. Et erant pharisæi sedentes, et legis doctores, qui venerant ex omni castello Galilææ, et Judææ, et Jerusalem : et virtus Domini erat ad sanandum eos. |
| 18 | Et ecce viri portantes in lecto hominem, qui erat paralyticus : et quærebant eum inferre, et ponere ante eum. |
| 19 | Et non invenientes qua parte illum inferrent præ turba, ascenderunt supra tectum, et per tegulas summiserunt eum cum lecto in medium ante Jesum. |
| 20 | Quorum fidem ut vidit, dixit : Homo, remittuntur tibi peccata tua. |
| 21 | Et cœperunt cogitare scribæ et pharisæi, dicentes : Quis est hic, qui loquitur blasphemias ? quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus ? |
| 22 | Ut cognovit autem Jesus cogitationes eorum, respondens, dixit ad illos : Quid cogitatis in cordibus vestris ? |
| 23 | Quid est facilius dicere : Dimittuntur tibi peccata : an dicere : Surge, et ambula ? |
| 24 | Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, (ait paralytico) tibi dico, surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam. |
| 25 | Et confestim consurgens coram illis, tulit lectum in quo jacebat : et abiit in domum suam, magnificans Deum. |
| 26 | Et stupor apprehendit omnes, et magnificabant Deum. Et repleti sunt timore, dicentes : Quia vidimus mirabilia hodie.
|
| 27 | Et post hæc exiit, et vidit publicanum nomine Levi, sedentem ad telonium, et ait illi : Sequere me. |
| 28 | Et relictis omnibus, surgens secutus est eum. |
| 29 | Et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua : et erat turba multa publicanorum, et aliorum qui cum illis erant discumbentes. |
| 30 | Et murmurabant pharisæi et scribæ eorum, dicentes ad discipulos ejus : Quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis ? |
| 31 | Et respondens Jesus, dixit ad illos : Non egent qui sani sunt medico, sed qui male habent. |
| 32 | Non veni vocare justos, sed peccatores ad pœnitentiam.
|
| 33 | At illi dixerunt ad eum : Quare discipuli Joannis jejunant frequenter, et obsecrationes faciunt, similiter et pharisæorum : tui autem edunt et bibunt ? |
| 34 | Quibus ipse ait : Numquid potestis filios sponsi, dum cum illis est sponsus, facere jejunare ? |
| 35 | Venient autem dies, cum ablatus fuerit ab illis sponsus : tunc jejunabunt in illis diebus. |
| 36 | Dicebat autem et similitudinem ad illos : Quia nemo commissuram a novo vestimento immittit in vestimentum vetus : alioquin et novum rumpit, et veteri non convenit commissura a novo. |
| 37 | Et nemo mittit vinum novum in utres veteres : alioquin rumpet vinum novum utres, et ipsum effundetur, et utres peribunt : |
| 38 | sed vinum novum in utres novos mittendum est, et utraque conservantur. |
| 39 | Et nemo bibens vetus, statim vult novum : dicit enim : Vetus melius est. |