Juan capítulo 16

Versión de la Biblia
Libro
Capítulo
1Hæc locutus sum vobis, ut non scandalizemini.
2Absque synagogis facient vos : sed venit hora, ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se præstare Deo.
3Et hæc facient vobis, quia non noverunt Patrem, neque me.
4Sed hæc locutus sum vobis, ut cum venerit hora eorum, reminiscamini quia ego dixi vobis.
5Hæc autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram. Et nunc vado ad eum qui misit me ; et nemo ex vobis interrogat me : Quo vadis ?
6sed quia hæc locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum.
7Sed ego veritatem dico vobis : expedit vobis ut ego vadam : si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos ; si autem abiero, mittam eum ad vos.
8Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio.
9De peccato quidem, quia non crediderunt in me.
10De justitia vero, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me.
11De judicio autem, quia princeps hujus mundi jam judicatus est.
12Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo.
13Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem : non enim loquetur a semetipso, sed quæcumque audiet loquetur, et quæ ventura sunt annuntiabit vobis.
14Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis.[com]
15Omnia quæcumque habet Pater, mea sunt. Propterea dixi : quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis.
16Modicum, et jam non videbitis me ; et iterum modicum, et videbitis me : quia vado ad Patrem.
17Dixerunt ergo ex discipulis ejus ad invicem : Quid est hoc quod dicit nobis : Modicum, et non videbitis me ; et iterum modicum, et videbitis me, et quia vado ad Patrem ?
18Dicebant ergo : Quid est hoc quod dicit : Modicum ? nescimus quid loquitur.
19Cognovit autem Jesus, quia volebant eum interrogare, et dixit eis : De hoc quæritis inter vos quia dixi : Modicum, et non videbitis me ; et iterum modicum, et videbitis me.
20Amen, amen dico vobis : quia plorabitis, et flebitis vos, mundus autem gaudebit ; vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium.
21Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora ejus ; cum autem pepererit puerum, jam non meminit pressuræ propter gaudium, quia natus est homo in mundum.
22Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis, iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum : et gaudium vestrum nemo tollet a vobis.
23Et in illo die me non rogabitis quidquam. Amen, amen dico vobis : si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis.
24Usque modo non petistis quidquam in nomine meo : petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum.
25Hæc in proverbiis locutus sum vobis. Venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis :
26in illo die in nomine meo petetis : et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis :
27ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis, et credidistis, quia ego a Deo exivi.
28Exivi a Patre, et veni in mundum : iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem.
29Dicunt ei discipuli ejus : Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis :
30nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget : in hoc credimus quia a Deo existi.
31Respondit eis Jesus : Modo creditis ?
32ecce venit hora, et jam venit, ut dispergamini unusquisque in propria, et me solum relinquatis : et non sum solus, quia Pater mecum est.
33Hæc locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis : sed confidite, ego vici mundum.