1 | Nihil ergo nunc damnationis est iis qui sunt in Christo Jesu : qui non secundum carnem ambulant. |
2 | Lex enim spiritus vitæ in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis. |
3 | Nam quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem : Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato, damnavit peccatum in carne, |
4 | ut justificatio legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum. |
5 | Qui enim secundum carnem sunt, quæ carnis sunt, sapiunt : qui vero secundum spiritum sunt, quæ sunt spiritus, sentiunt. |
6 | Nam prudentia carnis, mors est : prudentia autem spiritus, vita et pax : |
7 | quoniam sapientia carnis inimica est Deo : legi enim Dei non est subjecta, nec enim potest. |
8 | Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt. |
9 | Vos autem in carne non estis, sed in spiritu : si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus. |
10 | Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus vero vivit propter justificationem. |
11 | Quod si Spiritus ejus, qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis : qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis. |
12 | Ergo fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus. |
13 | Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini : si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis.
|
14 | Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei. |
15 | Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus : Abba (Pater). |
16 | Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei. |
17 | Si autem filii, et hæredes : hæredes, quidem Dei, cohæredes autem Christi : si tamen compatimur ut et conglorificemur.
|
18 | Existimo enim quod non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis. |
19 | Nam exspectatio creaturæ revelationem filiorum Dei exspectat. |
20 | Vanitati enim creatura subjecta est non volens, sed propter eum, qui subjecit eam in spe : |
21 | quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriæ filiorum Dei. |
22 | Scimus enim quod omnis creatura ingemiscit, et parturit usque adhuc. |
23 | Non solum autem illa, sed et nos ipsi primitias spiritus habentes : et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum Dei exspectantes, redemptionem corporis nostri. |
24 | Spe enim salvi facti sumus. Spes autem, quæ videtur, non est spes : nam quod videt quis, quid sperat ? |
25 | Si autem quod non videmus, speramus : per patientiam exspectamus.
|
26 | Similiter autem et Spiritus adjuvat infirmitatem nostram : nam quid oremus, sicut oportet, nescimus : sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. |
27 | Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus : quia secundum Deum postulat pro sanctis.
|
28 | Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti. |
29 | Nam quos præscivit, et prædestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. |
30 | Quos autem prædestinavit, hos et vocavit : et quos vocavit, hos et justificavit : quos autem justificavit, illos et glorificavit. |
31 | Quid ergo dicemus ad hæc ? si Deus pro nobis, quis contra nos ? |
32 | Qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum : quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit ? |
33 | Quis accusabit adversus electos Dei ? Deus qui justificat, |
34 | quis est qui condemnet ? Christus Jesus, qui mortuus est, immo qui et resurrexit, qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis. |
35 | Quis ergo nos separabit a caritate Christi ? tribulatio ? an angustia ? an fames ? an nuditas ? an periculum ? an persecutio ? an gladius ? |
36 | (Sicut scriptum est : Quia propter te mortificamur tota die : æstimati sumus sicut oves occisionis.) |
37 | Sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos. |
38 | Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, |
39 | neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quæ est in Christo Jesu Domino nostro. |